Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.17.1 | Cic. Fam. 15.17.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.18.1 |
15.17.1
praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen , cum a me discedunt , flagitant litteras , cum ad me veniunt , nullas adferunt . atque id ipsum facerent commodius , si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt , comites ad portam exspectare dicunt . ergo ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta πάντα περὶ πάντων . etsi quid ego me tibi
purgo , Cum tui ad me inanes veniant , ad te cum epistulis revertantur ?
nos hic , ut tamen ad te scribam aliquid , P . Sullam
patrem mortuum habebamus ; alii a latronibus , alii cruditate dicebant ; populus non curabat , combustum enim esse
constabat . hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo ;
quamquam πρόσωπον πόλεως amisimus . Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset ; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse .
15.17.3
de Hispania novi nihil , sed exspectatio valde magna ; rumores tristiores sed ἀδέσποτοι . Pansa noster paludatus a . d . iii K . Ian . profectus est , ut quivis intellegere posset , id quod tu nuper dubitare coepisti , τὸ καλὸν δι ' αὑτὸ αἱρετὸν esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit , mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est .
tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et
gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum , si ἀκενόσπουδος fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum . et amabo te , cum dabis posthac aliquid domum litterarum , mei memineris . ego numquam quemquam ad te , cum sciam , sine meis litteris ire patiar . vale .
15.17.2
15.17.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.17.1 | Cic. Fam. 15.17.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.18.1 |